- LACONICA
- LACONICAmel, Laconia, quae et Lacedaemon, reg. Peloponnesi in ora Australi. Strabo l. 8. p. 335. et 366. Plin. l. 9. c. 37. Olim Oebalia, Lelegia, etc. Ibi Sparta, Leuctrum, Epidaurum, Taenarum, etc. Urbes. Cingitur a Mer. Laconico sinu, Golfo di Castel Rampani, et partim Messeniaco; ab Ortu Argolico sinu, a Sept. Argiâ, ab Occ. Arcadiâ et Messeniâ. Nunc simul cum Arcadia uno nomine dicitur Tzaconia, sub Turcis, a 2. Saeculis. Pop. Lacones, qui claves invenisse dicuntur. Et quia in rebus agendis Lunam observabant, non enim nisi i plenilunio pugnabant, ex Lycurgi instituto, hinc Luna Laconica prov. in promissa frustrantes. Laconicus tithymallus, in lippientess. Item. Laconica cena, apud Athen. l. 2. Poculum Laconicum, apud Critiam, in frugales. Apud eos marmor viride ac pretiosum, apud Taenarum. Hinc Lacaenus Virg. Georg. l. 2. v. 487.——— Virginibus bacchata Lacaenis,Taygeta. ———Et Λάκαινα κόρη apud Theogn. Nic. Lloyd. Hinc quoque Laconicus sinus, Golfo di Colchina Castaldo, di Castal Rampani Baudr. in ora Laconiae. P. Mela l. 2. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.